monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, II.De libellis oblatis imperatori, et ab eo iussis incendi, et de disputatione dogmatis Ariani. <<<     >>> IV.Quomodo in conflictu Alexander Constantinopoleos episcopus fecit philosophum obmutescere paganorum.

Cassiodorus, 2, CAPUT III.De laico simplici confessore virum dialecticum superante, et de sene simplici, philosopho Christianum dogma pandente.

1 Cumque plurimi disputationis delectatione traherentur, unus quidam ex confessoribus laicis simplicem habens sensum, dialecticis obviavit, dicens: Audite igitur, Christus et apostoli non nobis artem dialecticam tradiderunt, vanamque verborum fallaciam, sed puram scientiam [ms. Lyr., conscientiam] fide et operibus bonis observandam.
2 Haec dicente iuvene et animo sene, praesentes quidem mirati sunt, dictumque probaverunt. Dialectici vero satisfactione suscepta cessarunt, rationem quippe simplicem veritatis audientes. [SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 20.]
3 Fertur enim et aliud: dum quidam eorum magnificentia sermonum extolleretur, et illuderet sacerdotibus, non pertulit eius fastum [ms. Lyr., factum] quidam senex simplex et innocens ac probatissimus confessorum; sed accessit adversus eum proferre sermonem. Hoc itaque factum petulantibus quidem et simplicem scientibus confessorem risum movit, maturioribus vero formidinem: providentibus ne a viro verbis artifice deduceretur ad risum; verumtamen cedentibus, ut quod vellet ediceret; resistere namque ei cum talis esset, nimium verebantur.
4 In nomine, inquit, Iesu Christi, o philosophe, audi dogmata veritatis: Unus est Deus coeli et terrae, omniumque visibilium et invisibilium Creator, qui haec omnia Verbi sui virtute fecit, et Spiritus sui sanctitate firmavit. Hoc itaque Verbum quod nos Filium Dei nominamus, habita misericordia super homines, ab errore eos et ferali religione liberavit, passus ex muliere nasci, et cum hominibus conversari, et mori pro eis, venietque denuo iudicaturus singulorum vitam. Haec ita se habere sine perscrutatione credimus. Noli igitur inaniter laborare, quaerens destruere ea quae fide percepimus.
5 Noli investigare modum quo fieri haec aut non fieri potuerunt. Si enim credis consulenti mihi, ad ista responde. Obstupefactus vero philosophus: Credo, inquit. Tunc gratias pro devictione persolvens, eadem quae senior aeque sectatus [ms. Lyr., senior testatus] est, et prioribus consectatoribus, ut unanimes sibimet essent, persuadebat: non improvide mutatum se iurans, sed ineffabili quadam virtute ad Christianitatem protinus invitatum. [SOZOMEN., lib. I, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 431.]
Cassiodorus HOME

bav823.69 bav824.54 bnf1603.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik